Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ciretur munimine, quod enm pati tle cetero, sicut pluries actum fuit , violacionis non contingeret corruptelam , ad effectum ducere nostra serenitas plurimum alfectauit iuxta formam per ipsius ordi­natores concordie adinuentam. Sed quia iam to­tum ordinacionis est propositum immutatum , cum prefato rege ad habendum colloquium nolumus conuenire. Nam cum ad ipsum placitum celebran­dum inermes et omni penitus abdicata materia , que alicuius esset discriminis, seu bellorum stre­pitus illatura stipendium, ex illorum, qui hoc in­ter nos statuerant, ordinacione debuissemus inui­cem conuenire; prefatus Rex inductus perfidis su­gillacionibus Comitis Ioachim, qui nec eidem regi, nec regno Yngarie fidelis existit, cuius de­testanda perfidia faciente felicis memorie olim Rex Stephanus, pater Vester, duin filium suum ab eodem Ioacliimo subreptum per inuestigacionis cite laboriosam festinanciam cuperet reliabere, ac eciam propter dolorem, et inconsulte fatigacionis onus falce crudelis fati extitit interemptus. Sed nec in hoc solum dictus Ioachimus criminosus esse dinoscitur, verum eciam aliorum plurium reus fa­cinorum perhibetur. Quia ne sua nequicia post ipsius regis Stephani mortem ab infidelitatis tor­peret operibus, sed malignaretur in filiis, qui ne­quam fuit in parente, Dominum A. iunio­rem regem Vngar i e • abduxit , et Zyzanie loliura seminans inter fratres , sua procuracione partes in dissonas scissum fuit regnuin Vngarie, et deuentum est ad rigidi martis certamina; ita vt inter germanitatis iunctos foedere, naturalique fi­bula copulatos, hostiliter pugnaretur. Idem eciam in presenti predictum L. Dominum Illustrem re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom