Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

arbores cerasorum, et inde currit per ipsam viam, et saliendo aliam magnam viam intrat ad nemus, et in exitu eiusdem nemoris sunt duae metae ere­ctae in arboribus Egerfa. Deinde eundo simili­ter ad occidentem peruenit iterum ad duas metas, similiter in Egerfa positas; de quibus incidit in fluuium Kanisa, et sic terminatur. Vt igitur huius rei series robur perpetuae firmitatis obtineat, in teslimonium rerum gestarum praesentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Da­tum anno Dominicae lncarnationis MCCLXXY. Duido Abbate, Gerardo Priore, Petro custode existentibus." Originales in arehiuo Ex. Catnerae. MSS. Heuenesy Toin. GGG. XXIX. p. 196. sqq. A. Cli. 1275. Benedictus , electus A. Episcopus Slrigoni­ensis terratn Leand, monasterio de Saagh contra Co­mitem Nicolaum adiudicat. Nos Magister B. miseratione Diuina Sanctae Strigoniensis Ecclesiae electus , eiusdem loci Co­mes, Praepositus Budensis, et aulae regiae Vice­Cancellarius , memoriae commendantes significa­mus , quibus expedit , tenore praesentium, vni­uersis, quod cum cognitio causae, quam vir 110­bilis, Comes Nicolaus , filius Mykou , de genere Huntpaznan , super facto terrae Leand vocatae , contra Monasterium de Saagh mouebat, ad instan­tiam eiusdem Comitis Nicolai nobis commissf 1 fuis­set per Dominum Begem et regni Barones termi­nanda ; idemque Comes Nicolaus in octauis Pente­costes contra tenorem priuilegii , cuius praetextu Monasterium de Saag terram eandem noscebatur

Next

/
Oldalképek
Tartalom