Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rationabiliter possidere, debuisset respondere fiua­liter, et excipere contra iilud , vel intencionera Praepositi dicti monasterii elidere , suam vero assercionem adprobare legitimis rationibus quibus­cunque; adueniente ipso termino, frater Lauren­tius Praepositus de Saag vna cum fratribus suis ad nostram accedens praesentiam exhibuit nobis prae­sente eodem Comite Nicolao in litteris Strigonien­sis Capituli articulum extractum, seu transscriptum de priuilegio Domini Belae Regis Quarti, priuile­gio regis Stephani confirmato, sumpmarie per hunc modum: Quod Martinus Banus haeredum solatio destitutus omnes possessiones suas, et specialiter villam Leand , sitam iuxta fluuium Goron cum loco vnius molendini , in eodem flumine, certis inetis et terris circumiacentibus separatam, ex per­missione et consensu eiusdem Domini B. Begis monasterio de Saag in perpetuam eleemosynam contulit et donaLiit. CLim itaqiie sedendo vice re­gia pro Tribunali requisisseniLis iam dictum Comi­tem Nicolaum, si haberet aliquid proponere, ex­cipere , vel exhibere contra ipsutn priuilegium, ipse in iure, quod in hoc non habebat, oninino deficiens, nihil excepit, nihil proposuit, nec et­iam aliquod instrumentum exhibuit contra illud , praeter solam litteram regiam , vim citationis iu forma communi continentem, sicut haec etiam in litteris inter partes easdcm datis terminis in di­uersis, expressius vidimus contineri. Nos igitur vice, et auctoritate fungentes regia, in hac parte, sicut et nostra interest, finem litibus imponere , et viam malignandi praecludere , cupientes praedi­ctam terram Leand cum suis vtilitatibus omnibus et pertinentiis vniuersis, adiudicauimus, yrao ve-

Next

/
Oldalképek
Tartalom