Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Henricum Gissingensem Comitem, e Bohemia nuper reducem, perpetratam obtendens, vt tenerae pupilli, ac cognati sui aetati parceret, frustra interpellatus, igne ferroque ad Posonium, Sopronium, ac Iaurinum cuncta destruxit. Nuncium de Rudolfo Haubspurgico Imperatore renunciato regi ac regno saluti fuerat. Spe imperii deiectus, dum ad curiam accersitus ire renuit, ideoque non Austriae solum, sed auitis etiam Bohemiae, ac Morauiae prouinciis exauctoratus, cum Rudolfo bellum magnis viribus apparante , qui et Ladislaum nostrum nuptiarum inter iiliam suam et fratrem illius Andream sponsione in societatem belli traxerat , pacem maluit pacisci, quam fortunam praelio experiri; res Hungarorum erectae nonnihil sunt. Nam quidquid prius a regno auulsum, bona fide, ac citra diminutionem restituendum, atque coronae aureae duae, totidem sceptra, vas quoque auro et gemmis ornatum , cum aliis famiJiae regiae thesauris, rege Stephano quinto ablatis,