Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
citum nostrum generalem et fideles nostros contra regem Boemie mississemus, et idem Bex Boemie in castrum suum Lowa yocatum, ab exercitu nostro se recepisset, dictus Magister Iwanka virtutem virtutibus precellens , ante alios in medium partis aduerse irruens, intuentibus Baronibus nostris, quosdam deiecit et quosdam interemit. Preterea cum ad expugnandum castrum nostrum Iauriense mississemus , sub eodem castro sepedictus Magister Iwanka, gratiose et virtuose pugnando coram oculis nostre Maiestatis meruit complacere; ita quod nec ictus lapidum, nec eciam sagittarum emissionem formidans, ab ipsius pugna retrocessit. Ob aliqualem igitur recompensationem seruiciorum suorum prescriptorum, et aliorum quam plurium, ad defensionem nostre corone impensorum , que propter sui multitudinem , presentibus non poterant explicari, dictam terram Ilalla cum fenetis, pratis, piscaturis , et aliis vtilitatibus suis vniuersis , sub eisdem metis et terminis antiquis , quibus antea per Falconarios nostros liabita fuerat et possessa , ipsi Magistro Iwanche , et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam, perpetuarnque firmitatem , ne nostra coJlacio valeat, vel possit per quempiam in irritum retractari, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis Viri Magistri Benedicti , Sancte Strigon.Ecclesie electi, perpetuiComitis loci eiusdem, Praepositi Budensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M. CCLXX. quinto , quarto Idus Decembris , regui J 8 *