Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

autem nostri anno quarto. Venerabilibus Patribus (reliqua desunt) Ex antiquo transumpto Archiui Ghymessensis. A. Ch. 1275. Idem Ladislaus donationales regis Belae IV. super Usal confirmat. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae , Seruiae, Galliciae, Lodomeri­ae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Vniuersis Chri­sti fidelibus, tam praesentibus quam futuris, prae­sentes litteras inspecturis, salutem in salutis largi­tore. Ad vniuersorum notitiam liarum serie volu­mus peruenire, quod Magister Poos, et magister Benedictus, frater eius, ad nostram accedentes praesentiam, exliibuerunt nobis priuilegium Sere­nissimi regis Belae, incljtae recordationis, Aui nostri, super terra vduornicali, Wsol vocata, con­fectum ; petentes, vt collalionem huiusmodi, et priuilegium ipsius aui nostri ratificare, et nostro dignaremur priuilegio confirmare ; cuius tenor ta­lis est: Bela ( v. ad an. 1266.) Nos igitur priuile­gium dicti aui nostri, non abrasum, non cancel­latum, nec in alia quaque sui parte vitiatum, su­per huiusmodi collatione ratum habentes et acce­ptum, de verbo ad verbum praesentibus inscri­ptum, auctoritate praesentium duximus confirman­dum. Confirmantes insuper litteras priuilegiales Magistri Sixti, Lectoris Strigonien. tunc Iudicis — — Rege, et charissimo Patre nostro, illustris re­cordationis, per totum regnum Hungariae, super terris Vduarnicorum deputati, super facto eius­dem terrae confectas, quas similiter ad maius ro­bur firmitatis ratas habuimus et acceptas. In cuius

Next

/
Oldalképek
Tartalom