Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

slris dedcramus litteris in mandatis, vt si dictam terram HalJa vacuam inuenirent , conuocatis et presentibus Commelaneis ipsi Magistro Iwanehe statuerent et assignarent , si non fuerit contradi­ctum. Et quia postrnodum per litteras dicti Capi­tuli nobis omnirnoda constitit veritas; ipsam ter­ram Halla vacuam fuisse, et eciam eandem terram cum fenetis, pratis, et piscaturis, in pratis exi­stentibus , sicut metiri visu potuit, inuentam fuis­se vsui quinque aratrorum, vel circa lioc suffici­entem, in qua eciam terra Capella lignea in ho­norem sancte Crucis constructa, inuenta extitit ; nec non in litteris eiusdem Capituli comperimus, conuocatis et presentibus commetaneis, sepe di­ctam terram Halla statutam et assijmatam Ma«istro D O Iwanclie memorato, nullo contradictore apparente. Nos igitur considerantes seruicia meritoria ipsius Magistri Iwanche , que tenrporibus Domini Bele regis, aui nostri dilectissimi, clare memorie , et Domini Stephani Regis , inclyte recordacionis, Patris nostri carissimi , et eciam nostris cum fer­uore summae fidelitatis in omnibus expedicionilius, causis, et negocys regni nostri impendit studiose. Primum siquidem succedentibus nobis in solium regni et regiminis gubernaculum iure et ordine geniture, cum Otokarus, Rex Boemorum, violata pace, fractis et ruptis iuramenti sui vinculis , ca­strum nostrum Sabbarie, inter alia castra no­stra finitima, occupasset, et ad expugnandum ipsum castrum Sabarie, fideles nostros mississemus, idem Magister Iwanka se fortune casibus cornmittendo , pro salubritate nostri regiminis mortis euentum non formidans , lethaliter exstitit sauciatus, sub ipso castro viriliter dimicando. Demum cum exer-

Next

/
Oldalképek
Tartalom