Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

suae pueritiae, vsque ad haec tempora, tam cha­rissimi Patris nostri, Domini Stephani, illustris regis, clarae recordationis, quam nostris tempori­bus, iu diuersis expeditionibus regni Hunga­riae, meritoria seruitia, et obsequia impendis­set gratiosa; idem tamen specialiter post obitum ipsius charissimi Patris nostri, nobis in aetate te­nera adhuc constitutis, cum gubernaculum totius regni Hungariae f Deo propitio, ad nos fuisset de­uolutum iure successorio, et ordine geniturae; et dissensiones, ac variorum in regno nostro dissidia discriminum emersissent, Rolandusque , filius Mark contra nostram Maiestatem regiam se in castrum de Sceps recepisset , sub eodem castro de Sceps, ad quod expugnandum praenotatus Comes Bootyz de nostro mandato accesserat, viriliter dimicauit, variis fortunae casibus se intrepide submitten­do; vbi etiam iaculo transfossus in brachio, mor­tem potuit euadere summa Creatoris misericordia mediante, hominibusque suis, nec non viginti qua­tuor aliis, similiter lethiferis vulneribus sauciatis , aliis vero semiuiuis in conflictu eodem derelictis, idem castrum tam crudeliter, tamque strenue di­ebus plurimis atrociter expugnando obsedit, et di­utius per virtutem bellicam expugnauit, vt eundem Rolandum nobiscum per interpositionem partis Dominae Cunigundae, Ducissae Poloniae, charis­simae sororis nostrae reconciliari coegit, et castrum procurauit nobis restitui memoratum. Cum itaque pro huiusmodi meritoriis seruitiis ipsius Comitis Bootyz , qui pro sacri diadematis regii mortis su­bire articulos, et suum ac suorum effundere san­guinem non dubitauit, plurimis donatiuis occur­rcre teneremur, et nostrae sit intentionis in maio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom