Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ribus sibi loco et tempore prouidendi; ad praesens tamen quasdam duas villas nostras, Zaloug et Mathaei nuncupatas , in ipso Comitatu de Sceps existentes, sub eisdem antiquis metis et terminis, quibus vsque modo limitatae fuerant, et possessae, cum vtilitatibus omnibus et pertinentiis vniuersis, praefato Comiti Bootyz, et per eum suis haeredibus, haeredumque successoribus dedimus, donauimus, contulimus atque tradidimus, iure perpetuo possidendas •— — Interueniente nihilominus consensu et assensu Moys, Magistri Tauernicorum Dominae reginae, charissimae consortis nostrae, comitis de Sceps huic collationi fauorabiliter per no$ factae. Vt igitur huiusmotli collationis nostrae series robur obtineat perpetuae firmitatis , nec processu temporis possit in irritum reuocari, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus M. Benedicti (Sacrae) Strigon. Ecclesiae Electi, eiusdemque loci Comitis, perpetui, Budensis Praepositi, et aulae nostrae Vice-Cancellarii, Dilecti et fidelis nostri, anno Domini MCCLXXV. tertio nonas Aprilis, regni autem noslri anno tertio. Ven. Patribus, Stephano Colocensi, et Ioanne Spalatensi Archiepiscopis, Philippo Vacziensi, aulae Dominae reginae, charissimae consortis nostrae, Cancellario; lob Quinque-Ecclesien. Dyonisio laurien. Timolheo Zagrab. Lodomerio Varad. et Petro Transilu. Episcopis; Andrea electo Agri. Ecclesias Dei feliciter gubernantibus, Chanadien. et Vesprimien. ecclesiarum sedibus vacantibus. Rolando Palatino, Iudice Cumanorum, Thoma Coinite, Iudice curiae nostrae ; loanne etNicolao Banis totius Sclauoniae; Mathaeo Wajvvoda Transilua-