Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ad pontem Vduarnicorum, Buken et Abrahara praefatorum, Baclia-liida vocatura, vbi sunt erecte duaemetae; quarum vna ex parte occiden­tali est meta terrae Buken, Abraham, et Vduor­nieorum praedictorum; ab orientali vero terrae Lothardi. Inde tendit ad aquarn E1 e u a g dictara , quae est dictorum Buken, Abraham, et inter quos sunt duae metae eleualae. Hinc venit ad aquam Telketo vocatam, metae vbi sunt erectae, quarum vna, a parte occidentali existens, separat terrara ipsorum Buken et Abraham et Vduarnicorum a terra Lo­thardi; a parte vero orientali existens distinguit partem Lothardi a terra eorumdem, vbi terra ipso­rum terminatur; deinde vergit parumper direcle ad quemdam locum molendini ; deinde exit ad aquam Poly, cuius medietas a parte occidentali est dictorum Buken et Abraham, ab orientali vero parte dicti Lothardi; vbi sunt duae metae. Deinde venit ad aquam Megye-ag vocatam, quae est Bu­ken et Abraham praedictorum, vbi sunt duae metae. Deinde hinc venit ad aquam Csiles, vbi sunt duae metae, quam transiens venit iterum ad aquam Megye-ag, vbi contiguatur terrae Vduarnicorum de Baka; iuxta quam in compe­tenti spatio, per binas metas vergendo, perue­nit ad aquam L uues , vbi contiguatur terrae Var­kony, quae est ipsius Abraham , vbi sunt duae metae , vbi etiam terra Boos terminatur. Praefata autem terra Arpar iuxta terram Arkun inci­piens, venit adhuc ad partem orientalem, ad aquam C u r e m, quae est Abraham et Lothardi praefatorum. Inde vergit ad aquam Aroksaartho , cuius medielas a parte occidentali est Arkun praeiati , a parte vero orientali Lothardi , vbi terra A r­Tom.V. Vol.II. 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom