Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
k u n terminatur. Deinde venit ad partem meridionalem ad quaindam magnam viam, vbi contiguatur terrae Castrensium Posoniensium, de villa Szasz; quae videlicet via a parte orientali recepit terram ipsorum Castrensium; a meridionali vero terram ipsius Lothardi , vbi sunt duae metae. Hinc tendit ad aquam Kamari, quae a parte orientali est ipsorum Castrensium , a meridionali vero Lotliardi. Inde venit ad aquam Okoltho; quae simili modo diuiditur. Dehinc vadit ad aquam Barcs, quae est ipsius Lothardi, hinc tendit ad salicem , metam antiquain Hatarfiiz vocatam ; vbi terra Arpar finitur. Deinde incipit iterum terra Boos, et venit ad dictam aquam Csyles; cuius medietas a parte orientali dictorum Castrensium, a parte vero meridionali est Lothardi, quam transiens venit ad aquam Bitty , vbi contiguatur terrae pulsatorum de Bolon; cuius aquae medietas est ipsorum pulsatorum , medietas vero Lothardi. Ilinc vergit ad villam praenominati Buken, Tunig vocatam; hinc venit ad aquam Foldhid; quae a parte superiori est Lothardi, ab inferiori vero populorum de villa Tunig; inde peruenit iterum ad aquam Huri Vigues; vbi conterminatur terrae dicti Palatini , Lothardi, et poCulorum de Tunig praedictorum. Vt autem memoratarum terrarum donatio Lothardo prius facta , et per nos postmodum restituta et collata , robur gerat perpetuae firmitatis, praesentes litte- v ras priuilegiales saepedicto Lothardo , et per eum suis heredibus et successoribus concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis Patris, fidelis nostri , Philippi, Dei gratia episcopi Vaziensis Ecclesiae, Aulae no-