Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
liri deliberauerint, nisi forte excommunicati, vel interdicti, aut publice vsurarii, nullus obsistat. Salua tamen iustitia illarum Ecclesiarum , a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas praeterea et possessiones ad ius ecclesiarum Yestrarum spectantes, quae a Laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum, et ad Ecclesias , ad quas pertinent reuocandi, libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero Generali Priore vestro, vel suorum quolibet Successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia proponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars, consilii sanioris, secundum Deum et B. Augustini regulam prouiderint eligendum. Paci quoque et tranquillitati Veslrae paterna in posterum solicitudine prouidere volentes , auctoritate Apostolica proliibemus , vt infra clausuras locorum, et ^rangiarum Vestrarum nullus rapinam, seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere, vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Praeterea omnes libertates et immunitat.es a Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus, locis Vestris concessas; nec non libertates et exemptiones seculariurn exactionum a regibus et Principibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas , auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, vt nulli omn/no hominum liceat praefatas domos temere perturbare, aut earuin possessiones aulferre, vel ablatas retinere , minuere , siue quibuslibet vexationibus fatigare ; sed integre conseruentur , eorum , pro quorum giiberjiatione ac sustentatione sunt concessa, vsihus