Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
omnimodis profutura; salua Sedis Apostolicae auctoritate, et Dioecesanorum Episcoporum Canonica iustitia, et in supra dictis decimis moderatione Concilii Generalis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, saecularisue Persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contraire temere tentauerit, secundo, tertioue commonita , nisi reatum suum correxerit, potestatis, honorisque sui careat dignitate, reumque se diuino iudicio existere de per-* petrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae subiaceat vltioni. Cunclis autem eisdem domibus sua iura seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi , quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. E Xisti Schier Memoria Prouinciae Hung. Augustinianae p. 19. sqq. Anno hoc Conies Hermannus Strigoniensis donauit monasterio Augustinianorum eiatium villam Daag sitam prope Kolnuk in Comitatu Alhensi ; quam donationem rex Bela IV. eodem anno VIII. Kal. Septemh. confirmauit ; quod fecit etiam postea Stephanus V. anno MCCLXX, Belae succesor; ac iteruin ad preces Comitis Petri, filii Hgrmanni, idgn} rex Anno MCCLXXII. Ibid. p. 99, /— — A. Ch. 12C2. Vrhanus IV. PP. OrdinL Cistercien. facultatem tempore generalis interdicti diuina celehrandi, sub so~ litis conditionibus, confirmat. Yrbanus Episcopus, Seruus Seruorum, Dei, dilectis filiis Abbati Cisterciensi , eiusque Coabba£ibus et Conuentibus vniuersis Cisterciensis Ordi-