Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1262. Iderr* Vrbanus Qrdinem Cister. a prim.itiis ac decimis, circa quas legitima essent praescriptione muniti, non soluendis dispensat. Vrbanus Episcopus , Seruus Seruorurn Dei. Dilectis Filiis, Abbati Cistercii eiusque Coabbatibus et Conuentibus vniuersis Cisterciensis Ordinis Sa­Jutem et Apostolicam benedictionem. Deuotionis augmentum vobis Deo propitio prouenire confidi­mus, si super liis, quae pii cupitis, nos J^enignos ad gratiam liabeatis: Sane petitio veslra nobis ex­hibita continebat, quod licet vobis a sede Aposto­lica sit indultum, vt de terris ante generale Con­cilium acquisitis, quas propriis manibus aut sum­ptibus coJitis, seu de liortis, et virgultis vestris aut vestrorum animalium nutrimentis nulJi deci­mas teneamini exliibere; nonnulji tamen vestris li­bertatibus inuidentes, de terris, liortis, et virgul­tis praedictis primitias, nec non de molendinis ve­stris decimas exigunt in vestrum non modicum de­trimentum: Quare Nobis humiliter supplicastis, vt super hoc prouidere vobis palerna sollicitudine cu­raremus. Vestris itaque supplicationibus inclinati , vt huiusmodi primitias et decimas illis, contra quos de eis non soluendis, Jegitima estis praescriptione muniti, nullatenus soluere teneajnini, Vobis au­ctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo omni­no hominum Jiceat lianc paginam nostrae conces­sionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem lioc attentare praesumpserit, indi • gnationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbii V. Idus Maii, Pontificatus noslri anno primo. " Ex originuli. Liberalitate RR. Ferdinandi Villax , Ab­|>atis Zirezensis, obtinui.

Next

/
Oldalképek
Tartalom