Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1262. Idetn Vrbanus Belam IV. R. II. ne redifi-, bus , ac tributis exigendis Saracenos , ac ludaeos, nisi addito Christiano , praeficiat, hortatur. Vrhanus, Seruus Seruorum Dei, charissimo in Christo filio, regi Hungariae illustri, salutem et apostolicara benedictionem. Regalis Celsitudinis honori conuenit et saluti ad illa intentae sollicitudinis studium adhibere, per quae libertati Ecclesiae, ac christianae religionis Professoribus a dispendiis vtiliter caueatur. Accepimus sane, quod Tu consideratione debita non aduertens, quod Iudaei et Saraceni Christianis oppido sunt infestij eos interdum ad colligendum reditus et prouentus tuos, postquam illos Iudaeis et Sarracenis vendideris , praeficis , nec ipsis aliquem Christianum iuxta sanctiones canonicas deputas, de grauaminibus inferendis Clericis et Ecclesiis non suspectum, per quem dicti ludaei, siue Saraceni sine Christianorum iniuria iura regalia consequantur, in excusationis tuae suffragium praetendendo , quod id tibi licet ex priuilegio Progenitoribus tuisab Apostolica sede concesso : Cum igitur ex hoc libertati praedictae, ac christianae fidei plurimum derogetur, serenitatera regiam rogamus, monemus et adhortamur attente, in remissionem tibi peccaminum suadentes, quatenus prudenter considerans, quod non est conueniens, vel honestum , vt eisdem ludaeis et Sarracenis, quos propria culpa submisit perpetuae seruituti, exercendi vim potestatis in Christianos, quorum pietas illorum cohabitationem dignanter sustinet , possibilitas tribuatur; eosdem Sarracenos et Iudaeos , priuilegio non obstante praedicto , pro nostra eL praefatae sedis reuerentia, in colligendis huiusmo-