Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
domui Vestrae concessa, et reliqua omnia, quae siue liberalitate regum, siue de concessione Episcoporum,vel aliorum fidelium rationabiliter — — — Domini, — — domui Vestrae apostolica confirmamus cum omnibus immunitatibus — (lacuna magna) — — — in domo vestra, vel in obedientiis sibi subditis, persona laica super ecclesiasticos viros nullam habeat potestatem; sed eis regendis fratres, qui clerici sint et idonei, praesint; decernimus ergo, vt nulli omnino hominum fas sit praefatam domum temere perturbare. aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, Seu quibuslibet vexationionibus fatigare, sed omnia integre conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, vsibus omnimode profutura , salua sedis apostolicae auctoritate; ad indicium autem huius a sede Apostolica perceptae libertatis vnam vnciam auri nobis, nostrisque successoribus annis singulis persoluetis. Si quae igitur in futurum ecclesiastica, secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo, tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisue sui dignitate Careat, reumque se diuino iudicio existere, de perpetrata iniquitate, cognoscat, et sacratissimo corpore vef sanguine Dei et Domini, redemptoris nostri, Iesu Christi, aliena fiat, atque in extremo examine districtae vltioni subiaceat; cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. t E MSS. Heuenesi Tom. B.al.R.pag. 149-150.