Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
per Virginis, Matris suae, ac S. Stephani regis fe~ cisset , de suis et suorum principum eleemosynis, pietatis intuitu construi, et domum etiam hospitalem , in qua peregrini et alii transeuntes propter Deum subsidia reciperent charitatis, et cum fratribus ipsius eccJesiae, qui domum Vestram construxerant, copiosam terram ad construendas domos et praeparandas officinas necessarias, Strigonii contulisset, id eidem domui libertatis indulsit, vt nullus in ea commorantium hospitum tributa ]>ersolueret; et insuper ad quotidianos vsus ipsius domus singulis diebus de propria silua sua, quae vulgo Kes nuncupalur, quinque orgias lignorum portandi Jiberam vobis contulit facultatem ; ipsum autem principes eius et quidam alii fideles Dei dc regno suo in bonis operibus immitantes, praedictae domui Vestrae praedia, villas, agros, syluas, seruos et ancillas , piscinas et alia misericorditer obtulerunt, data per diaecesanos Episcopos libertate: vt quidquid erat domui Vestrae fidelium largitione collatum, a solutione tributorum , et decimarum haberetur immune. Nos itaque officio susceptae administrationis inducti, tam ea, quae praediximus, quam etiam monasterium S. Stephani regis ab omnium iurisdictione liberum , et hospitalem domum positam in loco,qui Obon nuncupatur, et insuper duodecim naues, et quinque vil ]as charissimo in Christo filio nostro, Bela, illustri Vngarorum Bege (donatas) nec non Ecclesiam S. Trinitatis de aqua caliua, ecclesiamiNicoIai de VVajtyg, ecclesiam S. Mariae de Thout, ecclesiam S. Mariae de Socol, Ecclesiatn S. Margarehae de Chatca, et alias ecclesias cutn omnibus earum pertinentiis dc auctoritate diaecesanorum Episcoporum 6 k