Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

possent, sed eas rumpefe ac cassare proraittimus Lona fide, et si alicubi praeter conscientiam no­stram, latenter essent repositae , nullius penitus sint moraenti, sed hae solae Jitterae nostrae prae­sentes et aJiae priores apud Posoniura confectae , de quibus iara pluries in praemissis mentionem fe­cimus, quas etiam in praesentibus litteris confir­mamus, perpetui roboris obtineant firmitatem. VI­timo autem filiali recognitione compuncli, et am­moniti, promittimus carissimo patri nostro filialem reuerentiam , et lionorem ; cum omni deuolione et sinceritate, cupientes ipsius Jjenedictione et di­lectione, desideratissimis, omni tempore perpotiri. Et liaec omnia et singula praemissa conseruabimus ; sic nos Deus adiuuet, et liaec sancta Dei etiange­lia, et lioc , coram positum et corporaliter per lios tactum , viuificuin dominicae Crucis Jignum. Datum anno Domini MCCLXII. npno idus De­cembris." Apud Bel Not. Hung. Tom. I. p. 118. Katona Tom. VI. p. 560. stpj. Origihales sunt in Tabulario Primatiaii. d. Ch. 1262. Idem Stephanus terram Precha monasteril Ia­szow cum terra Kerch, castri noui, pro hospitibus de Bozita commutat. Stephanus , Dei gratia, Rex, primogenitus illustris regis Hungariae, Dominus Transiluaniae , omnibus Cliristi fidelibus, praesentem paginam in­specturis, salutem in omnitim Saluatore. Quod regia auctoritate sancitur, fundaniento nititur per­petuae firmitatis. Hinc est, quod tam praesentium, quam futurorum notitiis Iiarum serie declaramus: Quod cum Iiospites de villa Bozita, accedendo ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom