Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

nostram praesentiam, sibi in terris in vieino adia­centibus , peterent instantissime prouideri: con­querentes, quod propter terrae insuflicientiam sta­re non possent, nec eorum numerus per hoc am­pliari posset aliquatenus et augeri. Eorum preci­b.us instantissimis satisfacere volentes, ne ipsa villa propter terrae indigentiam desoletur , quamdam terram monasterii Sancti Iohannis Baptistae de Ia­szow Precha vocatam , quam terrae ipsorum con­tiguam cognouimus, et vicinam, receptam ab eo­dem monasterio eisdem duximus perpetualiter sta­tuendam. Et ne praeiudicium dicto Monasterio per nos propter hoc possit, aut debeat generari, vo­lentes eidem grata vicissitudine occurere, vt dece­bat, terram Kerch in Comitatu noui Caslri exi­stentem ab ipso castro receptam penitus et exem­ptam, nostrae collationi per omnia pertinentem , et vacuam a tempore Tartarorum, eidem mona­sterio sub eisdem antiquis metis, et terminis, si­cut per priores possessores limitata fuerat et pos­sessa , in concambium terrae ab ipso receptae du­ximus perpetualiter et irreuocabiliter conferendam. Vt igitur ipsum monasterium praefatam terram quiete possideat et pacifice , in robur amplioris certitudinis praesentes concessimus litteras duppli­cis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Praepositi Sybiniensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno DominiMil­lesimo, ducentesimo, sexagesimo secundo. " E protocollo domestico Conuenlus Iaszow exscripsit Dan. Cornides CoII. Dipl. Tom. II. 5. p.

Next

/
Oldalképek
Tartalom