Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

si paternaliter admonendo iniuriantem, et iniurio­sum guerrae ineitatorem, nos, vel ipsum carissi­mum patrem nostrum compescere nequiuerint, in eum, quem huiuscemodi temerationis, vel trans­gressionis sciuerint esse reum , praescriptam cen­surae ecclesiasticae proferant vltionem. Interposito etiam consimili promittimus sacramento , quod, si in subsidium Michaelis Ducis, charissimi fratris nostri, exercitum aliquein mittere nos contingat; non mittemus, nec ipsum exercitum procedere pa­tiemur per terram carissimi Patris nostri, nec in possessionibus Baronum, siue seruientium eiusdem carissimi patris nostri, quas iidem in portione, nobis assignata , habent et possident, exercitum , qLiem misirnus, descensum aliquem facere, vel ali­quod aliud spoliuin vel grauamen inferre aliquate­IILIS patiemur, Jtem promittimus bona lide, quod castra, quae barones, seruientes, nobiles carissi­mi patris nostri in portione regni nobis assignata, vel vbicunque obtinent , obsideri vel capi, per nos, vel nostros, vel quoslibet alios non procura­bimus, machinatione aliqua publica vel occulta ; nec etiam huiusmodi insidias, vel captiones /ieri patiemur ab illis, quibus resistere potuerit posse nostrum. Volumus etiam et promittimus non inni­ti, nec vti litteris carissimi patris nostri, quibus et quocunque tempore et super quibuscunque ar­ticulis impetratis , vel confirmationibus, si quae super eisdem litteris a sede Apostolica per quem­cunque, quocunque ingenio sunt obtentae; quae de facto , vel de iure patri nostro carissimo prae­iudicarent vel praeiudicare possent; renuuciantes omnibus exceptionibus iuris et faeti, quae nobis ex illis litteris competerent, vel competere vnquam

Next

/
Oldalképek
Tartalom