Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

bet, vel habuerit in futurum, non sollicitare, al­licere, rogare, vel rogari faeere, vt ad nos veni­ant; imo si vltra venient, non recipiemus eos, nec admittemus, vel tenebimus aliqua ratione. Promit­timus etiam sub praestiti iurisiurandi religione, nos medietate salium terrestrium et aquaticorum esse contentos, alia medietate tara terrestrium, quam aquaticorum salium, patri nostro charissi­mo secundum conuentionis, apud Posonium inter ipsum et nos habitae, tenorem iure integro rema­nente. In qua medietate vtrorumque salis officialis suus cum oOiciali nostro in medietate nostra, quan­tum ad oOicium saliura pertinet, vtetur et fruetur per omnia, quo iure et populi, qui salis fossores vocantur, pro medietate spectabunt ad suum olli­cialem, et pro medietate ad nostrum; vtrique ta­men suis sumtibus conducent saliuin incisores, et per omnia paris erunt iurisdictionis, curribus seu emtoribus salium aequaliter inter eos diuidendis; et si aliqua essent, quae ad praedictorum officiali­um super salibus terrestribus et aquaticis officiura spectarent, licet praesentibus inserta non habeantur; nihil alterius nostrum officialis alterius ofticialiplus aut minus habere debebit; sed per omnia aequa­buntur; et nos officialera vel ofticiales, quem vel quos carissimus pater noster in salibus aquaticis et terrestribus pro medietate statuerit, non inquieta­bimus, molestabimus, vel turbabimus; nec inqui­etari , molestari, vel turbari ab aliquo alio, vel aliis permittemus; sed potius ei vel eis fauorera pa­tris nostri intuitu impendemus. Item promittimus, quod, si comes palatinus noster, vel i u­d e x c u r i a e n o s t r a e , vel alii iudices nostri Baronilius, seu seruientibus carissimi patris nostri

Next

/
Oldalképek
Tartalom