Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
A. Cli. 1262. Maria, Regina Hungariae, Capitulo Fratrum Minorum significat, se per loannis Bosnensis Episcopi intercessionem comperisse, filium suurn Stephanurn ,Belae Regi, ac patri ipsius, dbsque conjlictu sernet subdidisse. Reuerendis in Christo fratribus, Generali Ordinis Praedicatorum, et diflinitorum, capituli generalis, Maria, Dei gratia, Hungariae regina, Syriae ( f. Styriae) Ducissa, et Christi famula, amoris vinculum, et deuotam reuerentiam. Et si plurima miracula atque prodigia , quae per felicis memoriae fratris Iohannis Episcopi Bossinensis, Generalis ordinis Vestri, merita ab hominibus, vulgo facta commemorantur, ego sigillatim describere non valeo ; vnum tamen, quod eiusdem meritis in me factum est, nolo cum reliquis silentio praeterire. Sciatis igitur, quod quum per/idor u m s u b d i t o r u rn s u a s i o n e inter dilectissimtim mihi Belam, Regem Hungariae, dominumque meuin, ex Vnaparte, et carissimum filium nostrum, regem Stephanum ex alia, magna fuisset coorla discordia; ita vt ad manus conserendas dispositi ex vtraque parte exercitus iam essent e regione constituti, ego , vtpote mater, vtrimque afllicta , et maximo metu perculsa, dicli fratris Iohannis opem imploraui. Qui eadem ipsa nocte , cum alio bonae memoriae fratre Gerardo, priore eiusdein ordinis, mibi apparuit: quumque in tanta angustia, vt mihi praenominatum filium meum redderent, vehementer orarem; ipse Fr. Ioannes , impresso super me signo Crucis, dixit: en tibi filium tuum, vt optas, rcstituimus. Itaque tunc e somno excitata, quantum mea fragilitas tulit, Iesu Christo, Domino nostro, et gloriosae Virgini, vt par erat, gratias