Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

egi. Die illuceseente, peruenit ad me cursor, cum litteris regis Hungariae, Domini mei, quibus signi­ficabat, regem Steplianum, filiummeum, se omni­no Patri dedidisse ; paratum efficere, quidquid illi collibuisset. Placuit ergo meis hisce litteris huius viri sanctissimi merita Vestrae deuotioni significare; vicissim Vestram Sanctitatem rogans, vt aliorum miraculorum, quae scitis illum patrasse, me etiam certiorem reddatis, " Apud Sig. Ferrar. P. IT. L. 1. c. VII. Katona Tom. VI. p. 558. sq. Litteras has ad annum liunc figendas esse ; docet Chronicon Austriacum, dum ad eundem annum refert: „ Rex Stephanus opposuit se patri suo, regi Be­lae Vngariae" Apud Freher Tom. I. p. 461. Magis ad­huc tabulae pacis demonstrant. A. Ch. 1262. Elusdem Slephani tabulae pacis qum Patre suo Bela confectae. Nos Stephanus, Dei gratia, iunior r< riae , dux Transiluanus, dominus Cumanorum , significamus omnibus praesentium per tenorem , quod ad habendam, reintegrandam, et conseruan­dam, nuper in Posonio habitam , anno Domini millesimo, ducentesimo, sexagesimo secundo, ka­len. — — inter Dominum Begem carissimum Pa­trem nostrum et nos pacis et concordiae vnionem, mediantibus venerabilibus patribus, Philippo, Dei gratia Strigoniensi , aulae carissimi palris nostri Cancellario, et Smaragdo Colocensi, aulae nostrae Cancellario , Archiepiscopis ; Philippo, Episcopo Vaciensi, aulae carissimae consortis nostrae Can­cellario ; Foanne Praeposito Orodiensi , electo S i r m i e n s i, Magistro Stephano Praeposito Sci­biniensi , aulae nostrae Vice - Cancellario; cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom