Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

Erachino , Tlioma, Albeo, et aliis, tam pvo se, quam pro aliis C o 1 n u c c a r i i s ( Conditionariis ? ) de yilla Letlikes, exaltera: dixerunt: quod cum su­per terra Iiurth inter praedictum Yenerabilem Patrem Benedictum Archiepiscopum , et Capitulum Ecclesiae Strigoniensis, et ipsos Colnuccarios fuis­set orta quam pluries dissensionis et quaestionis materia: tandem istis temporibus, glorioso Domi­no nostro Bela, Illustri rege Hungariae, sicut in suis litteris vidimus contineri , talis inter partes sententia fuit lata : quod super quantacunque parte terrae Hurty magister Andreas Praepositus S. Ge­orgii et Paulus Archidiaconus Kamariensis pro iu­re Capituli et dictus Iwan Comes pro iure dicti Do­mini Archiepiscopi in Ecclesia nostra coram nobis in octaua Pentecostes praestare praesument iura­mentum, illa pars terrae cedet in ius Doinini Aiv ch iepiscopi et sui capituli memorati. Doc adiecto: quod si ante praestationem iuramenti inter Colnuc­carios et populos Domini Archiepiscopi ac capitu­li mediantibus probis viris et Pristaldo, videlicet Magistro Aba, a Domino rege ad hoc deputato, aliqua compositio vel ordinatio interuenire potue­rit, firma et stabilis permaneret. Adueniente igitur die iuramenti partibus ad nostrain praesentiam ac­cedcntibus, ac petentibus vnum ex nobis, in cuius praesentia dictae terrae perambulatio deheret lieri et ordinatio praetaxata: Nos socium nostrum, fra­trem scilicet Bartholoinaeum misimus cum eisdem; qui reuersus vna ciim homine Domini regis prae­fato, scilicet Magistro Aba et vtrisque partibus personaliter comparentibus, et consentientibus re­tulerunt: ordinationis, seu compositionis seriem in hunc modum: quod siiperior pars dictae terrae

Next

/
Oldalképek
Tartalom