Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

ITurt} r, circa fluuiam Goron, quae metis infra no­tatis distinquetur, cedet in ius Colnuccariorum prae­dictorum, inferior vero pars ab eisdem metis cedit in ius et proprietatem Domini Archiepiscopi, et sui capituli praeclictorum. Cuius distinctionis seu diuisionis meta incipit ab ipso fluuioGoron, iux­ta fundum molendinarii , quondam ibi residentis praefati Domini Archiepiscopi a superiori parte ipsius fluuii Gran, qui fundus in modum insulae, salicibus et aquis circumfertur ex vtraque parte cuiusdam alueoli, qui E r vocatur, et ibi sunt duae metae, fundo ipsi Domino A. Episcopo et capitulo remanente ; inde protenditur ad montem in dire­ctum et ibi sunt duae metae, hjnc ad decliuium eius­dem montis , et ibi sunt duae metae, sub virgullis pomorum, ab inde transit vallem, quae Iuver dicitur, ad inonticulum, et ibi sub arboribus py­rorum sunt duae metae, ex hinc inter sata sunt duae metae, ab illis sub arboribus vlmorum sunt duae metae finales , et conterminatur cum meta terrae devilla Beyta. Yt igitur huiusmodi ordina­tionis seu compositionis series inuiolabililis perse­ueret, nec vllo vnquam tempore possit aliquatenus retractari j ad instantiam et petitionem partium praesentes concessimus litteras, sigilli nostri muni­mine roboratas. Datum anno Domini MCCLXI. sexto Nonas Iulii. E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. nro. 61. p. 382. A. Ch, 1261. Extractus Diplomatum anni huius. 1). Stephanus Bex Jan, filio Nicolai de Scepus, quamdam terram Bellula nuncupatam, vltra portam Bartpliensem existentem metis transcriptis, confert.

Next

/
Oldalképek
Tartalom