Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
quircnda; qui duo, quia ego interesse non poleram , processum inquisitionis secundum mandatum Apostolicum habuerunt, eumque predicto domno I. Pape per quemdam Magistrum Dyonisium, prepositum Wisegradiensis Ecclesie transmiserunt. Quo defuncto in itinere sanctum illud negocium ad effectum condignum non poterat tunc perduci. Corruscantia igitur crebra 'miracula sancti \iri Serenissimi Domini O. Incliti regis Boemie et totius populi regionis illius animos iterum excitant et inducunt, vt ad gloriam Dei et corroborationem fidei christianae pro canonizatione huius sancti reuerentissime paternitati Vestre preces supplices porrigantur, quibus ego mee paruitatis preces coniungo , vtpole qui sum et esse debeo testis omnium predictorum. Scriptum VIII. kalendas Marcy. Anno Domini MCCLX. primo. E monum. Boicor. Tom. XI. p. 58 — 9. st, Ch. 1261. Conuentus domus hospitalis S. llegis de Slrigonio litem circa terram Hurthy inter Archiepincopum Strigonien. et Colonos de villa Letkes compositam fuisse testatur. Frater Laurentius, Magister ettotus conuentus domus hospitalis Sancti regis Stephani de Strigonio, vniuersis praesentes litteras inspecturis, salutem et omne bonum. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod constitutis coram nobis Iban Comite, Procuratore Venerabilis Patris, Domini Benedicti, Dei gralia Archiepiscopi Strigoniensis, et Gapa Custcde, et Stephano Magistris canonicis et Procuratoribus Ecclesiae Strigoniensis ex vna parte; Iacobo villico, Draga,