Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
ris duntaxat exceptis) disponendi facultatem. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem, praesentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus dilecti et lidelis nostri Magistri Pauli electi Albensis, Aulae nostrae vice-Cancellarii. Anno Domini millesimo , ducentesimo sexagesimo primo 20. Kalendas Ianuarii ; regni autem nostri anno XXVI. " E MSS. Heuenesi T. 1. L. A. p. 46. Priuilegium isthoc transcriptum est per Capitulum Chazmense 1295. A. Ch. 1261. ldem Bela diuisionem terrarum Zug ( Szegh) et Kutka, inter Congenerationales Hunt - Paznan, confirmat. Bela, Dei gracia , Rex Hungarie, memorie commendantes significamus Vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, quod cum Iwanca filius Iuahun, Paznan filius Ibrahun, et Gregorius frater eiusdem, Hem filius Calinerus, Mocha et Kemen filii Iwanc, ex vno auo progredientes; item Amade, filius Gyuge, Bukej filius Amade, Ladislaus, filius Iohannis, et Dedak filius Michaelis ex alio genere Hunt-Paznan de Szegk; item Chama filius Rubus, et Boduk filius Moys de Szegk, de eodem genere; coram nobis personaliter constituti dixerunt, et proposueruwt, quod super causam, quam super diuisione possessionuin ipsorum Szegk etKutka vocatarum habuissent, que etiam diucius coram nobis promulgata extitisset, tandem causa consanguinitatis et proximitatis, et vt omnis materia rixe et contentionis de medio ipsorum tollatur, in talem pacis concordiam per arbitrium proborum virorum deuenerunt, et ta^