Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
lem inter ipsos fecerunt diuisionem, quod ipsas possessiones Szegk et Kutka nominatas , in tres partes diuiserunt, prout ante insultus Tartarorum in tres partes erant diuisae, et extiterant separatae. De quibus terciam partem ipsarum possessionum Szegk et Kutka, scilicet cum sessionibus, loco molendini, fenetis, siluis, nemoribus, insulis, et aliis omnibus vtilitatibus reliquerunt et assignauerunt Chama et Boduk, et per eosdem suis posteritatibus, iure perpetuo possidendam. I)e aliis autem possessionibus ipsorum in Simigio et in aliis locis existentibus , idem Iwan filius Iwahun , Mocha, et Kemen , et alii cognati ipsorum , superius noininati, dixerunt et aflfirmarunt, quod cumThama et Boduk nullam habuerunt diuisionem, et ante insultus Tartarorum, et diuisionem ct segregacionem habuissent, et quilibet ipsorum porcionem suam secundum suam propriam facultatem regeret, et possideret , ita vt alter alterum in aliquo non presumat aggrauare, vel audeat molestare. Preterea idem Iwahun, Mocha et Boduch, et alii cognati ipsorum sepe nominati, taliter se ipsos obligarunt, quod si processu temporis Chama et Boduck vel suos heredes ex ipsis, vel suis heredibus in aliquo molestarent, et aggrauarent, ex tunc quinquaginta marcas soluere tenerentur; ita videlicet: quod si iidem Chama et Boduk, vel sue psoteritates poterunt protestare et affirmare cum Capitulo Nitriensi , vel cuin conuentu domus hospitalis Sancti regis Stephani de Strigonio , quod iidem ipsos racione possessionum Szegk et Kutka vocatas aggrauassent, et molestassent. Datum in ZoJom in octauis Sancti loannis Baptiste. An. Dom. MCCLXI. E copia vidimata Archiui Ghrmessiensis.