Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1266. Idetn Bela Martinum, fdium Gregorii, cum fratre suo veros recognoscit Nobiles , ac terra duotum aratrorum, Iordan dicta, donat. Bela, Dei gratia, Rex Hungariae, memoriae commendantes, significamus vniuersis, quod sicut in regestro n ostro, iam dudum confecto, per nos saepius adprobato inuenimus contineri , Martinum , filium Gregorii cum fratre suo, fuisse et esse veros nobiles filios Iobbagionum de Tburocz ; ita eosdem in eadem libertate cum filiis suis relinquimus perpetuo duraturos ; quibus etiam ad sustentandum se terram duoruin aratrorum mensurando, Iordan vocatam, sub cerlis metis fecimus assignari ea conditione, quod si vllo vnquam tempore ydem Martinus cum fratre de terra populorum nostrorum vltra quantitatenr collationis nostrae inuenti fuerint occupasse, ex tunc et illatn terram duorUm aratrorum per nos eisdem collatam, amittant eo facto. Datum apud frigidum puteuin, in Crastino B. Sixti Papae. Anno M. CC. LXVI." Analecta Dipl. Fejervario - Jankovichiana. Tomo III. nro. 545. in fol. Concernunt hae litterae familiam Draskoczianam, et Kraszneczianam j in cuius etiam archiuo originales conseruantur. A. Ch. 1266. ldem Bela pari ratione Drash et Mihula veros NobileS agnoscit, et terra quatuor aratrorum donat. Nos Bela, D. G. Rex Hungariae, memoriae commendantes, significamus Vniuersis, quod, sicut in regestro iam dudum confecto, et per nos saepius approbato, inuenimus contineri Drask, et Mikula fuisse et esse veros ncbiles, filios Iobba-