Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
gionum de Tliurocz ; ita eosdem in eadem libertate eum filiis suis relinquimus perpetuo duratura; quibus etiam ad sustentandum se, terram quatuor arathrorum mensurando, Sklovnareh vocatam, sub certis metis fecimus assignari tali cum conditione, vt si vllo vnquam tempore iidem Drask , et Mukula de terra populorum nostrorum vltra quantitatem collationis nostrae inuenti fuerint occupasse; ex tunc et illam terram quatuor aratrorum , per nos eisdem collatam, amittant eo ipso. Datum apud frigiduin Puteum, Sabbatho proximo ante festum Beati Laurentii. A. Domini MCCLXVI. ibidem nro 546. Ambae hae litterae sunt cera rubra consignatae, et annulari sigillo communitae. A. Ch. 1 266. ldem JBela ius eiigendi iudices suos ciuibus Zagrabiensibus concessum, quod Archino Comite ipsis dato infregerat, redintegrat. Bela , Dei gratia, Hungarorum , Dalmatiae , Croatiae , Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae , Cumaniaeque Rex. Omnibus praesentes litteras iuspecturis , salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod cum fideles ciues nostri de monte Graecensi, de Zagrabia, pluries nobis querimonias porrexissent , dicentes in eo, quod nos cis Archinum Comitem in Potestatem seu Iudicem praefeceramus , suam infringi Jibertatem: Nos lecto aureo priuilegio, per nos eisdem concesso ; quia vidimus inter celera in ipso priuilegio huiusmodi articulum contineri: Vt iidem Ciues Potestatem seu Iudicem sibi, quem volunt, de coinmuni secure eligere et praeficere possint de eisdem, Tom.IV. Vol. III. 22