Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
ciuitatis possit alienarl, seu eximi, vel auelli. Item, si quis intestatus decesserit, et nec vxorem, nec filios, nec cognatos liabuerit, duae partes rerura suarum per viros fide dignos, ad hoc consilio ciuium deputatos, pauperibus et ecclesiae eiusdem ciuitatis reseruentur. Item statuimus, quod in eadem Ciuitate forum solemne duobus diebus in hebdomada, videlicet die lunae, et die iouis, celebretur; ac praeterea forum quotidianuin cotidie habeatur. Ad sustentationem aulem hospitum, in praedicto castro habitantium, dediinus terram circa montem Grech , quam olim per dilectum et fidelem nostrum quondam Dionysium Banum ex eius conseruatione eiusdem ciuibus dinoscimus statuisse, sub certis metis et distinctis perpetuo possidendam. Cuius terrae metae hoc ordine distinguuntur — — Ceterum , quia iidem Ciues super terris et possessionibus suis alia etiam priuilegia, a nobis concessa habere noscuntur, illa eis inconcussa seruare volumus, et a nostris successoribus ac subiectis inuiolabiliter obseruari. ln cuius rei memoriam, et perpetuam firmitatera praesentes dediinus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus M. Farkasy, Praepositi Albensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fid. nostri, anno Domini MCCLXVI. XII. kal. Decembris, regni autem nostri anno XXXI." ApuJ Kerchelich Not. praeu. p. 125. Katona Tom. VI. p. 460. sqq. Kerclielicli metas fkleliter exliib.et; de quibus notatu digniora sunt : Prima meta est in portu Zawe, qui Kyralrewy dicitur, iuxta magnain viatn. Occurrunt porro fons Kubalkut; Dobcha dc generatione Aga, diuersi potok; arbores Ihor, nucis , sambuci cruce signatae.