Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
prope territorlum ipsius eiuitatis fuerint sitae , nullius iudicio, nisi iudicis Ciuitatis, adstare teneantur. Quod si iudex suspectus iiabebitur, et actor legitimam caussam recusationis allegauerit, conuocatis omnibus maioribus ciuitatis , ipso iudice praesente, negocium clecidatur. De quorum sententia si adliuc contigerit dubitari, et actor importunus eos ad regiam citauerit praesentiam; solus iudex pro aliis omnibus ad regem ire teneatur. Eodem modo per quemcunque contra iudicem ciuitatis et ciues, vel ciues solos, ad regiam praesentiam quippe citaretur; non tenentur ire, nisi solus iudex ciuitatis. Et si aliquis, aliquem ciuem , vel ciues non requirens antea, a iudice Ciuitatis iustitiam sibi fieri, ad regem iuerit; pro illo, vel illis iudex ire tenebitur , et ei citatorias refundere expensas ; eo, quia contempta auctoritate regalis priuilegii , sibi cogniti, irrequisito iudice ciuitatis fatigauit eum frustra laboribus et expensis. Ciues autem habent liberam, vnumquemque voluerint, eligendi facultatem iudicem ciuitatis, nobis praesentandum, et mutandi eum annuatim pro suae arbitrio voluntatis. Sane, siquis in calumnia, vel falso testimonio manifeste conuictus fuerit A el eliarn deprehensus ; nec in iudicem vel eius assessorenr, siue consiliarium deinceps admittatur. Item, si quispiam de ciuitate sine berede decesserit, de rebus suis mobilibus iberam liabeat disponendi, cuicunque voluerit, facultatem. Iles vero immobiles, domos quippe, curiam, vineas, terram et aedificia, suorum conciuium habito consilio, vxori suae, vel alicui cognatorum suorum relinquat; ita tamen , quod nec per ipsum , nec per vxorem, nec per cognatos a iurisdictione