Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
arnittat. Si quis cullello, gladio, lancea, aut sagitta, aut aliquo tali modo alium vulnerauerit, et vulneratus sine defectu membrorum resanatus fuerit; medico laesi satisfaciat, et laeso decem marcas, et ad vsum ciuitatis duas marcas persoluat. Si quis vero hominem interfecerit, et aufugerit, duae partes suarum rerum cedant parentibus occisi, pars tertia ciuitati. Si autem captus fuerit , secundum consuetudinem de ipso vindicta sumatur ; nisi quis in ludo, sine praemeditata malitia aliquem interfecerit , in hoc enim casu centum pensas cognatis interfecti, viginti vero pensas ad communes vsus refundat interfector — si facultatibus non suffecerit, ciuium arbitrio resignetur. Item, si quis de extraneis , intrans in ciuitatem, siue in vico, siue in domo , siue in foro similia, vt supra notatur, perpetrauerit; per iudicem ciuitatis iudicetur, et eisdem poenis subiaceat et dependeat. Si vero ex incolis ciuitatis aliquis, siue — — defectus fueritj per iudicem ciuitatis puniatur. Item si quis extraneus aliquem de ciuitate in caussa pecuniarum, vel illata iniuria voluerit conuenire, coram iudice ciuitatis conueniat; et nulla causa ad duellum iudicetur , sed per testes et iuramenta terminetur , siue sit cum extraneis, siue cum indigenis ; atque isti testes iurati in deponendo testimonio, singillatim et singulariter examinentur. Testes autem, si eiusdem libertatis et conditionis eius sint, isti assumantur. Eodem modo siue extraneus inueniat apud incolas, siue incola apud extraneos equum , bouem , aut aliquas res lurtiuas; semper testes, vt supradiximus, prodttcantur. Item ciues de praedicta eiuitate, vel iobbagiones de villis, ad ipsam pertinentibus, quae