Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

castrum nostrum in Hungaria constitutum , quod eo tempore, quo non extat memoria, nos et nostri Progenitores possedimus, non est nobis restitu­tum, que omnia Vestra debet attendere Paternitas, et referre nepoti nostro, petens super premissis nobis exkiberi satisfactionem debitam pariter et emendam. Datum in Zoium Sabbatko post festuin Sancti Egydii." Originale eonseruat Arcliiuum Regium Monachiense, ex quo exscripsit Baro Ios. Hormayr A. 1827. et Doini­no Georgio Gyurikovich, hic autem mihi communicauit. A. Ch. 1261. Bela IV. R. II. veteres EcclesLae Agriensis possessiones ac libertates. recenSet, ac confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Bamae, Seruiae, Galliciae, Cumaniaeque Rex, omnibus Cliristi fidelibus , praesens scriptum in­specturis, salutem in vero Saluatore. Rex regum et dominus Dominantium , Deus, ad hoc prepo­suit reges mundo vniuerso, vt in ipsius similitu­dine quiuis in suis regiminibus vnicuique petenti ius suum tribuat, iustitia suadente, perdita restau­ret, restaurata conseruet, conseruata non occupet; meritorios benigne remuneret, et dignos seruitio digno laudis extollat praeconio; viduas et orpha­nos defendat, pauperes colligat; famulos templi, praelatos, et deuotos, Dei seruitio mancipatos , omni reuerentia in suis iuribus illaesos conseruare non desinat, et facultatibus ampliare exemplo Chri­sti, supremi regis filii, qui animam suam in ara crucis pro suis exposuit, et malrem instituit eccle­siam sanctam fidelibus suis vniuersis; in cuius gre­mio nati in mundo vniuersi , tam reges, quam Principes, duces et Comites , pauperes et diuites, Tom. IV. Vol. III. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom