Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

per Baptisrai gratiam renascuntur , et renati post mortis euentum ihidem sepeliuntur , demum se~ pulti, fide nostra hoc attestanle, resurgunt ad glo­riam vel ad mortem truculentam, rationem reddi­turi de bonis et malis operibus, et de iusto vel iniquo regimine, aequo libramine in examine di­stricti iudicii mercedetn recepturi a Deo vero Ie­su Christo, qui suis vulneribus apertis in tribu­nali sedens, sancta cruce , spinea corona , lancea lateris, clauis pedum et manuum lixuralibus, in medium productis , in die illa , qua coeli pli­cantur, et terra ardens erit; vbi sancti turbantur, et angeli tremiscunt; iudicantur iusti cum metu , et peccatores sine fine condemnantur. Hinc est , quod ad vniuersorum notitiam harum serie volu­inus peruenire, quod sancta mater ecclesia Agri­ensis, in honorem S. Ioannis Apostoli et Euange­listae dedicata , cuius fundator et dotator sanctus rex Stephanus, primicerius regni Ilungariae, et Apostolus praecipuus, miro modo fuit et est; de­mum per beatissimum regem Ladislauin fecundio­ribus fructibus et possessionibus lautioribus eadem Ecclesia exstitit ampliata ; sic et per successores reges Ilungariae, nostrosProgenitores diuersis pos­sessionibus, et piscinis, et multiformis libertatibus exstitit decorata et munita. Itaque super omnes ecclesias cathedrales regni Hungariae per tot dona­tiones, et libertates, per sanctos reges donatas et concessas, sedebat vt domina gentium, in sede ma­iestatis suae , diademate pulchritudinis decorata. Sed proh dolor ! nostris in temporibus per Tarta­rorum rabiem, et vesanicum insultum eorumdem, praedicta ecclesia Agriensis funditus et in toto fuit destructa, et combusta ; bonis ipsius ecclesiae

Next

/
Oldalképek
Tartalom