Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

mora, siluas et fruticeta metis inter se distinxe­runt, cuius distinctionis, seu separationis mete prout in Jitteris eiusdem Capituli et Conuentus di­cte domus liospitalis sancti regis contineri vidimus, lioc ordine distinguuntur: Prima meta incipit in parte orientali a terra ville Toyna, v]}i inter duas metas veteres, que diuidunt a terra Capituli sepe dicti terram ville Tojna , erecte sunt due mete; inde procedendo versus occidentem iuxta quam­dam viam veterem, que de V erebel vadit ver­sus villam N e u g , sunt factae due noue mete ; de­inde venit ad viam, que est iuxta siluam et ibi si­militer sunt due mete sub arbore ilicea, quae vul­go dicitur Twl, et inde intrat siluam et in medio silue sunt due mete; inde in exitu silue sub vna quercu antiqua sunt due mete, postmodum de­scendendo in terra arabili ad viam, que ducit in Ioka, sunt due mete, ab illo vero loco eundo di­recte ad viam , peruenitur ad introitum nemoris, ubi sunt due mete: A 7nde intrando nemus sub vna piro sunt due mele ; in quo loco directe intrat flu­uium Situa, et ibi mete finaliter terminantur. Nos igitur composicionem seu ordinationem liuius­modi iuste et legitime rnodo premisso factam inter ipsos approbantes, authoritate presentium confir­mamus, ad firmitatemque perpetuam dupplicis no­stri sigilli munimine roborando. Datum per manus Magistri Farcasii, electi Albensis, aule nostre can­cellarii, dilecti et fidelis nostri, Anno Domini MCCLXV. secunda idus Nouembris , regni autem nostri anno trigesimo. " Ex originali archiui Ghymessiensis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom