Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1265. Bela IV. R. II. priuilegium monasterio de Sagh Ordinis Praemonstratensium a Martino Bano fundato, concessum, sub vastatione Tartarorum amis­sum, ad preces viduae ipsius renouat , metisque con­signatis roborat. 13ela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, prae­sentenr paginam inspecturis, salutem in vero Sal­uatore. Quoniam quae gesta sunt in tempore, la­buntur curn lapsu lemporis; nisi ea scripti patro­cinio commendentur, ratio quasi cautelae mater, A rt vnicuique ius illaesum conseruetur, in per]>e­tuanr rei memoriam priuilegiale testimonium pru­denter adinuenit. Proinde ad vniuersorum , prae­sentium et posterorum notitiam harum insinuatione volumus peruenire. Quia cum dilectus ac fidelis noster Martinus Banus, piae memoriae, haeredem non habens, ad quenr possessiones suae deuolui debuissent, animae suae saluti consuleret, a no­bis, durn viueret, diligenter irnpetrauit, vt eidem de possessionibus suis pro remedio animae suae liceret ordinare ; quo a nobis o.\>tento, vt pete­bat, vniuersas possessiones suas^nonasterio suo de Sagh, in quo Patres Ordinis Praemonsratensium coITocauif, ex nostra permissione in perpetuam ele­emosjnam contulit et donauit. Postmodum autem, cum priuilegium , quod ipse a nobis super hoc impetrauit, tempore persecutionis TaVtarorum fu­isset amissum, eo, quia tunc temporis non solum res , verum et personas, non conseruante Domi­no , dilficile erat cuilibet custodire ; Nobilis Domi­na, relicta eiusdem Martini Bani , matrona mori­bus et aetate, eleemosynarum mariti sui partici-

Next

/
Oldalképek
Tartalom