Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
tes, quatenus ad praedictas partes et ecclesiam personaliter cum gratia nostrae benedictionis accedens, eiusdem ecclesiae sollicitam curam geras; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Ceterum Castrum, villas , possessiones, reditus et alia bona episcopalia tibi facias exliiberi; detentores eorum et illos, quorum nomine detinentur, — ad eorum exhibitionem, monitione praeinissa, per censuram eamdem — — compellendo. Non obstante, si est aliquibus ab apostolica sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint, per litteras apostolicas, quae de indulto huiusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem. — Preces autein et mandatum nostrum sic adimpleat sua deuotio , quod tibi proinde , praeter diuinae retributionis praemiuin, a nobis digne proueniat actio gratiarum. Datum apud Vrbem veterem X. Kal. Febr. Pontif. nostri anno III. " Ibidem. A. Ch. 1264. Idem Vrbanus Belam K. ab ajffuiitate, ac omni foedere cum Tartaris ineundo dehortatur. Vrbalius — — carissimo in Christo filio , Belae, illustri regi Vngariae. Per facti euidentiam tibi, et vniuersitati fidelium de regno Vngariae in perpetuum deplorandum agnoscitur, qualiter damnabilis feritas Tartarorum suam potentiam ad christianae religionis exterminium experitur. Digne igitur non solum admiratione concuti, sed debemus etiam stupore perfundi, dum per aliquos fide dignos , corde tamen anxios, et oculis lachrymosos, nobis asseritur, quod tibi a Tartarorum