Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
ac illae praecipue, quae sunt episcopali dignilate praeditae , in statu tranquillo et prospero conseruentur. Sane ecclcsia Zagrabiensi, pastoris solatio destituta, nos venerabilem fratrem nostrum Timotlieiun Zagrabicnsem episcopum, tunc Archidiaconum de Zala, in ecclesia Vesprimiensi Subdiaconum etCapellanum nostrum, Canonicum Zagrabiensis Ecclesiae, de fratrum nostrorum consilio et plenitudine apostolicae potestatis praefecimus ipsi Zagrabiensi ecclesiae in episcopum et pastorem, ac ei consecrationis niunus duximus impendendum, iniuncto capitulo ipsius Ecclesiae, et clero Zagrabiensis ciuitatis, et dioecesis per litteras noslras, vt ipsi praedicto episcopo, tunc electo, tamquam patri et pastori animarum suarum, deuote intendere procurarent. Et licet praedictus episcopus, sicut accepimus, quosdam nuncios et procuratores suos ad eandem ecclesiam destinarit, qui vsque ad aduentum ipsius episcopi, eiusdem ecclesie curam gererent diligentem; tamen qui non fuerunt admissi. Nos itaque cupientes, vt eadem ecclesia salubribus proficiat incrementis , de tua circumspectione, quam in multis et arduis sumus experti, confisi, te pro eiusdem ecclesiae, et ipsius episcopi procurandis et expediendis negociis ad partes Vngariae duximus destinandum, et procurationis ofticium ab eodem episcopo tibi, vt asseritur, circa curam in spiritualibus et temporalibus dictae ccclesiae commissum , ipsius inclinati supplicationibus episcopi , approbantes, eandein curam circa spiritualia et teinporalia, vsque ad beneplacitum ipsius episcopi tibi auctoritate praesentium duximus committendum. Quo circa discretioncm tuam rogamus, et hoi lamur attente, mandanTom IV. VolIII 15