Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

teremur defraudari suo iure; et insuper prout di­ctus Comes de Scepus — terrae praedictae, homo noster deputatus, ordinauerat, idem praepositus super facto memoratae terrae priuilegium eiusdem ecclesiae exhibuit coram nobis , cuius tenore per­lecto intelleximus, et inuenimus, ipsam terram Yizoka, esse terram ecclesiae praenotatae, et in eodem priuilegio contineri, Nos itaque vnicuique pro sua iustitia — — quia ipsam terram inueni­mus in iam dicto priuilegio contineri, eamdem sine strepitu iudicii dictae ecclesiae de Scepus reliqui­mus pleno iure, praesente eodem 1 illamo , qui se iure, quod nonhabebat, diOidens, omni actioni, quam occasione ipsius terrae contra eumdem prae­positum, et ecclesiam de Scepus mouerat, prout mouere intendebat, renunciauit coram nobis. Da­tum Iaurini in vigilia Lucae euangelistae, anno Domini MCCLXIV. " Wagner Anal. Scep. P. I. p. 295. Katona T. VI. p.429. A. Ch. 1264. Idem Bela Magistro Laurentio, aulae suae iudici, Comiti Mosoniensi , ob virtutem heroicam, vil­las plures in Comitatu de Baranya confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Cro­atiae, llamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Bex. Omnibus praesens scriptum in­specturis, salutem in omnium Saluatore.- Status regii consideratio speculatiua , prouidae delibera­tionis statera pensans merita singulorum , illos praecipue tenetur extollere fauoris regii praemio potiori, qui a primaeuis pueritiae suae temporibus in domo regiae Celsitudinis sicut aetatis, sic et vir­tutum meruere recipere incrementa ; et quodam *

Next

/
Oldalképek
Tartalom