Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
modo per gradus gratuitae deuotionis eonscendentes pro coronae regalis honore, se variis exponere periculorum generibus nuIJatenus formidarunt. Considerantes itaque inter virtuosos virtute eximia, et in constantiuni numero potissima constantia Magistrum Laurentium, aulae nostrae iudieem, et rectorem , Comitem Musuniensem , virum vtique nobilem, refulgere ; nimirum cum nostrae menti indelebilis sinceritatis suae impressio, quodam singulari stigmate se olferat et componat , cogimur non immerito magnificis ipsius gestis recensitis , quae diuersis necessitatibus vrgentibus, pro regno et regali corona exercuit, ad perpetuam gestorum memoriam, ne successiui obscurentur rubigine temporis, ipsius seruitia enarrare. Et licet prolixum esset eadem prae multitudine per singula recitare; vt tamen ea , quae nec aemula liuiditas , et liuida aemulatio celare posset, per nos non celentur , qui sicut ad vindictam malorum, sic ad laudem bonorum regium diadema noscimur assecuti, seruitia , quae praesentibus paulo inlerius annectentur , exprimi iussimus , nominatim: Primo siquidem, cum adhuc in numero seu c o 11 eg i o i u u en um domus nostrae famam pollentem, et nomen duceret gloriosum, ipsum cum ch arissimo Genero nostro Ratislao, Duce Gailiciae, in partibus Russiae cum ceteris regni nostri Magnatibus, duximus transmittendum, qui sub Castro Iroszlo Ruthenis quam plurimis, in perniciem ipsius generi nostri exeuntibus de eodem , et armatam in expeditionem nostram dirigentibus aciem, zelo deuotae fidelitatis armatus, volens potius post mortem viufere per famae gloriam , quam tergurn hostilitati huiusmodi vertere, se obiecit; \bi