Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1264. Ide.m Bela Clemenlinum a Communitate de Tepla separat, ac in concambiurn nouis terris donat. Nos Bela, Dei gratia, Rex Hungariae, significamus vniuersis, quod vt contentiones nostrorum populorum de Tepla contra Clementinum saepe factae sopiantur, dicto Clemenlino pro fidelibus suis seruitiis et pro concambio terrae suae , quam inter ipsos populos communitatis possedit, separantes de terra ipsorum populorum, terram ad tria aratra sufficientem, ab vna parte — — penitus ab eis separantes dedimus et donauimus ex plenitudine nostrae gratiae irreuocabiliter in perpetuum possidendam; cuiu.s terrae prima meta, sicut in litteris Michaelis Comitis de Zolyom sumus informati, incipit in riuulo Tepla vocato, apud molendinum ascendens per paruum riuuluin ad Bereg, et per Bereg veniens ad syluam descendit ad arborem Zemerchefa vocatam, et inde descendit ad priorem riuulum Tepla, ad molendinum terminando. Datum anno Domini MCCLXIV. " A. Ch. 1264. Idern Bela terrarn Vizoha Mutlimerio , Scepusiensi Praeposito , restituit. Nos Bela, D. gr. rex Hungariae, memoriae commendantes, signilicamus tenore praesentiuin vniuersis, quod M. Muthmcrius, praepositus de Scepus, fidelis clericus noster , ad nostram accedens praesentiam, nobis significare curauit', quod Viilam centurio, centurio Drauchiariorum de Scepus, de villaDrauch, et populi de eadem quamdam terram Ecclesiae S. Martini, praepositurae de Scepus, Vizoka nominatam, dudum a nobis sibi dari petiissent; et petunt, vt ipsam ecclesiam non pa-