Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
mini millesimo , ducentesimo, sexagesimo tertio , regni autem nostri vicesimo octauo. " Ex originali Vrbis Neosoliensis ; a Latlisluo An. 127 L confirmata. A. Ch. 1263. Idetn Bela patronatum Ecclesiae S. Panialeonis a M. Gabriele, de genere Pudan, ob neglectam illius reparationem aujjert , et A. Episcopo Strigoni ensi in temporalibus etiam subiicit. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galiiciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Omnibus praesentem paginam in-» specturis, salutem in vero Salutari. Illa rnera liberalitas reputatur, ibi regalis munificentia excellenlius declaratur: vbi sic Ecclesiae consulitur , vt per eam cultus diuini nominis augeatur. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire; quod curn monasterium Sancti Pantlialionis de insula depressum penitus et destructum tempore Tartarorurn cordi nobis esset: regali prouidentia, qua erga omnes ecclesias regni Hungariae cura adstringimur speciali, in statum reducere meliorem: Ius patronatus ipsius monasterii Magistro Gabrieli, de genere Pudan, ad instantem petitionem eiusdem, promittentis, statum ipsius monasterii reformare: non lam sibi, quam Ecclesiae, in boc consulere cupientes, duximus tunc temporis conferendum ; sed licet verbo promiserit, vt sarta tecta monasterii resarciret, dispersos popu]os reuocaret, et cultum diuinum in consrreaatio• O O ne fratrum ibidem degentium augmentaret : non tamen vsque ad viginti tres annos ab eo tempore, vel amplius id eilecit opere, quod voce extrinscca