Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

attentius promittebat. Clamore itaque populi, imo ipsa rerum euidentia, ad nostram super his audi­entiam aseendente , quod idem Gabriel, de gene­ratione praefata reJigioni minime consulendo diui­nae, ea, quae ipsius monasterii vsibus a fundatio­nis suae tempore fuerunt dedicata, suis propriis vsibus applicasset, quod potius posset facto, quam litteris explicari. Nos, qui ex oflicio suscepti re­giminis tenemur Ecclesiae Sanctae Dei, a qua di­uino munere regni sceptra suscepimqs et habenas ; tamquam vniuersarum Ecclesiarum regni Hunga­riae Patroni volentes prospicere meliora, desola­tioni praefati monasterii ex animo condolentes , quia ipsa immensitas donationum est in rebus Ec­clesiae collatis a principibus non habere mensu­ram; ipsum ius patronatus a praefato Magistro Ga­briele, et eius /iliis de consensu Baronum nostro­rum, in pleno consistorio, propter causas adno­tatas superius, aufferentes, Venerabili Patri, Phi­lippo , Strigoniensi Archiepiscopo , aulae regiae Cancellario, et per eum Strigoniensi Ecclesiae iure duximus perpetuo conferendum ; vt ipsum mona­sterium de personis regularibus informaret, et de­perdita restauraret; ipsique Strigoniensi Ecclesiae, cui antea in spiritualibus attinebat, tanquam iam pleno iure subiectum , etiam in temporalibus re­sponderet. In cuius rei testimonium, et perpetu­am firmitatem praesentes concessimus litteras, dup­plicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum apud magnam insulam. Anno Domini MCCLXIII. regni autem nostri anno XXVIII. " E MSS. Heuenesi Tom. B. al. R. p. 339 — 90. Ori­ginales ir. arehiuo Primatiali. Tom IV. Vol III. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom