Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
illustrera, diuinae pietatis intuitu, et consideratione etiam vtilitatis publicae regni sui, Hospitali vestro fecisse; conferendo videlieet dilecto filio fratri Rembaldo, Praeceptori domorum Hospitalis Hierosolymitani in partibus cismarinis, nomine hospitalis eiusdem, in regno suo terram non modicam, iurisdictiones et alia, quae in confecto priuilegio, aurei sigilli sui munimine roborato, plenius exprimuntur, adiectis conditionibus pro ipsius regni defensione , ac statu prospero, sibique quibusdam iuribus conseruatis. Nos igitur et regni praedicti conseruationem zelantes, et Hospitalis ipsius cupientes commodum et augmentum, concessionem praedictam, sicut prouide a Rege praedicto facta est, ratam habentes et gratam , illam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenorem ipsius priuilegii de verbo ad verbum praesentibus inseri facientes ; qui talis est (vide ad an. 1247). Nulli ergo Datum Lugduni XIII. Kalend. Augusti Pontif. nostri anno VIII. Ex MSS. Battyan. Katona Tom. Yl. p. 136. sq. Anno hoc, quo confirmatoriae Pontificis litterae emanarunt, vix fuerunt amplius in terrae de Zeurino possessione : cum ei anno iam 1249. Laurentius praefuisse fide diplomatica doceatur; nec deinceps vncjuam dominii ipsorum in terra dicta mentio occurrit. A' Ch. 1250. Idem Innocentiiis Magnatnm Hungariae in bonis Ecclesiasticis violentam hospitationem per ArchiEpiscopum Strigoniensem coerceri iubet. Innocentius Episcopus , Seruus Seruorurn Dei. Venerabili fratri Archiepiscopo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Cum Ecclesia-