Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rum bona Clericorum sint vsibus deputata, profe­cto non conuenit , vt in eis debachentur Jaici , quauis fulti potentia, vel abusu. Accepimus siqui­dern, quod Nobiles viri Palalinus, et alii Magna­tes regni Hungariae praetextu cuiusdam consuetu­dinis, quae potius est corruptela dicenda, in vil­lis ecclesiarum tuae Ciuitatis et dioecesis per vio­lentiam hospitantes, earumdem villarum bona , praedictarum villarum hominibus inuitis et con­tradicentibus, gratis, sine aliquo pretio , pro sua voluntate diripiunt et consumunt, in earumdem ecclesiarum praeiudicium non modicum et graua­men; sicque fit, quod immunitatibus huiusmodi praetextu talis consuetudinis praesentilms id impu­ne Ecclesiarum ipsarum hac occasione depereunt quam plurimum iacultates. Volentes igitur huius­modi abvsum de illis partibus penitus amputare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictos nobiles, quod de cetero ab huius­modi praesumtione, non oJDStante praetensa con­suetudine, omnino desistant, monitione praemissa, districtione, qua comienit, per te vel alios, ap­pellatione remota compescas, quoties fuerit oppor­tunum ; non obstante constitutione de duabLis di­etis edita in concilio generali; et si eisdem No­J)ilibus, quod excommunicari, vel terrae eorum interdici non valeant, a sede Apostolica sit indul­Uim; inuocato ad id, si necesse fuerit, auxilio bra­chii saecularis. Datum Perusii vndecimo Kalend, Decembris , Pontificatus nostri anno nono." E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. nro. Ct. p. 384, Originales in Archiuo PrimatiaJi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom