Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

uincias memoratas , in quibus verbum Dei propo­nant, et Clericis ac Laicis de ipsis prouinciis ori­undis, qui ad obedientiam Sedis Apostolicae rede­untes , sunt parati satisfacere de commissis, re­conciliationis, ac eisdem, si aliqua excommunica­tione tenerentur , absolutionis beneficium iuxta formam ecclesiae largiantur ; et cum clericis ex jjraedictis , qui nullum ecclesiasticum beneficium obtinent, a Latinis super eo, quod excommuni­cati celebrauerunt diuina , nec non cum illis, qui iuxta ritum Graecorum Ordines infra aetatem le­gitimam, vel temporibus indebitis , aut qui omnes eadem die, vel superiores praetermissis inferiori­bus, aut etiam soluto pretio aliquo secundum ri­tum eumdem recipere praesumserunt, valeant di­spensare; itatamen, quod circa ordinationem cle­ricorum ij^sorum j)ro ritus di/Terentia omissum esse dignoscitur, per catlrolicos Episcopos, obtinentes gratiam et communionem Sedis Apostolicae, pro­uide suppleatur. Ceterum licet Fratribus supradi­ctis eis, qui de prouinciis nremoratis ad solemnem ij)sorum praedicationem accesserint, indulgentiam quadraginta dierum de iniunctis sibi poenitentiis elargiri. Nulli ergo — nostrae concessionis —• Datum Lugduni VI. idus Augusti. Anno VIII, " Ibidem ni'o 9. u4. Ch. 1250. lnnocentius PP. IV. donationem Be/ae, B. II, Ilospitalariis quarto abhinc anno factam confir­mat. Innocentius — Magnum caritatis et pro­uidentiae opus per vos intelleximus, carissimum in Christo filium nostrum Belam , Hungariae liegem

Next

/
Oldalképek
Tartalom