Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

poris, vel si super eis confirmatio nb Apostolica sede in communi forma, medio tempore fuit im­j>etrata, et compescendi contradictores per censu­ras ecclesiasticas , appellatione remota , plenam concedimus auctoritate praesentium facultatem. Nulli ergo — nostrae concessionis — Datum Lug­duni septimo idus Iulii. Anno octauo. " E libro VIU. nro 3. A. Ch. 4250. Idem Innoceiitius ad prouincias Hungariae adsitas, CJiristianorum non vnitorum ad vnionem re~ ducendorum gratia, fratres Praedicatores e Hangaria mitti iubet. Innocentius — Priori Prouinciali Ordinis fra­trum Praedicatorum in Hungaria — Quasdam am­plas et populosas prouincias , Philot, Arbaniam, et Huuauiam, prope Hungariam sitas esse perce­pimus, in quibus aliqui Episcopi, ac plurimi sa­cerdotes et Clerici , sub Graecorum dominio con­stituti liabitant, qui ritum sanctae Romanae Ec­clesiae sincera mente diligunt, et pro viribus li­benter obseruant. Quia vero virtutum Domino in­spirante in eorum affectu esse prospicitur, quod ad ipsius Ecclesiae redeant vnitatem, et deuotam obedientiam, et reuerentiam impendant eidem. Nos qui Iiabemus in voto potissimum , quod in deuio constituti conuertantur ad viam rectitudinis , et vniuersis nationibus per obseruantiam calholicae fidei proueniat gloria perpetuae claritatis; prae­sentiutn tibi auctoritate committimus, vt aliquos ex. fratribus Ordinis Praedicatorum tuae curae com­missis, qui sint probatae conuersationis et vitae , ac potenles in opere et sermone, mittas ad pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom