Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Ch. 1250. ldem Innocentius Capitulo Alba - Piegalensi , habitatoribus suburbii in castrum receptis , Ecclesiae suae ademta reuindicandi facultatem largitur. Innocentius — Praeposito et Capitulo Albensi Wesprimiensis Dioecesis. — Etsi libenter votis vestris, quantum cum Deo possumus , annuamus; in his tamen, quae ecclesiae Vestrae indemnitatem continent , fauorabiiiores nos conuenit exhibere. Ex parte quidem Vestra fuit propositum coram 110­bis, quod cum charissimus in Christo filius noster, Rex Hungariae iliustris , post recessum Tartaro­ruin de partibus Vestris, habitatores suburbii castri Albensis in idem castrum transferri fecisset , vt tutius et fortius propter multitudinem populi red­deretur, habitatores ipsi Praepositi et Sancti Hen­rici, nec noa Canonicorum Palatia cum curiis eo­rumdem, ac terram arabilem , et etiam, quae est in eodem suburbio, in quo multi conditionales , ac hospites Vestrae Ecclesiae morabantur, sibi con­ferri ab eodem rege, ac remitti omnino tributum fori, quod eadem habebat ecclesia, in ipsius Ec­clesiae graue praeiudicium procurarunt. Et licet praedictis regi et habitatoribus aliquamdiu super his duxeritis resistendum , propter indignationem tamen ipsius regis oportuit vos tandem vestrum in huius praebere assensum, et etiam concedere inde litteras quodammodo violenter. Quare nobis hu­militer supplicastis, vt eidem Ecclesiae super recu­perandis praedictis, cum poterit, prouidere pater­na diligentia curaremus. Nos igitur vestris suppli­cationibus benignum impertientes assensum, vobis et successoribus vestris reuocandi praedicta , cum facultatem habueritis ad ius et proprietatem ipsius ecclesiae, non obstantibus praeclictis, et lapsu tem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom