Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

fectum fidei non est ratum, et inseparabilc apud eos matrimonii sacramentum. Si ergo, quod ab­sit, filium vel filiam tuam contingat gentilis con­nubii contagio maculari ; ex. hoc vtique facto , quod non iuris effsctum, sed solam Creatoris tui contumeliam continebit, foederi pacis, aut pactio­nibus mediis nihil proueniet firmitatis ; et sic quum nonnisi in Domino lex christiana permittat nube­re christiano; filius vei fdia tua cum infideli vxo­re, vel viro, execrabilium nuptiarum infame, et. captiosum contubernium sortiretur ; et peribit proh! dolor in obsceno adulterini fori volutabro lugenda eo tempore soboles principis christiani. Exsecrare ergo, Christe Domini, quaecunque, vbi ad improperium Christi tui a perfidis Christiani nominis hostibus proponuntur; et stans in iustitia, quae roborat thronos regum , inimicorum impe­tum non ita formides, quin Dei timorem eorum raetui anteponas, et fortitudini hominum iudices diuinam potentiam praeferendam. Non enim cre­dere debes, te inter ceteros reges christianos in hoc discrimine coelestibus auxiliis, ecclesiae suflra­giis, aliorumque orthodoxorum principum et fide­lium populorum viribus deserendum; quuin non in te solum, sed in vniuersum genus humanum propter peccata plurimorum imminens tribulatio­nis iudicium excitetur. Scis enira, o piissime rex, quia Deus, etsi miserator sit et misericors; est ta­men fortis et potens, dissimulans interdum miseri­corditer sicut clemens , peccata hominum propter poenitentiam fructuosam, interdum potenter visi­tans , sicut iustus, animaduersione vindictae ; ne semper dicat in corde suo insipiens : Non est Deus. Ad hoc enim immittuntur, iusto Dei per-

Next

/
Oldalképek
Tartalom